

Epistola ad Hebraeos*
Caput 1: Versus 2
In Filio,qui prophetis est major. Est enim Dominus prophetarum impletor et sanctificator. Sic ergo propheta est, quod et Dominus prophetarum. Sic et angelus Christus est, ut et Dominus angelorum.Constituitimmutabiliter.Haeredem universorum,id est possessorem omnis creaturae. Non enim jam portio Domini est Jacob, et pars ejus Israel: sed omnes prorsus nationes mundi.